Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Nah.1 NT Nah.2 (English) >>NT Nah.3

Nah.2

ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde

quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt

clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt

in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia

recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum

portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum

et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis

et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur

diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus

dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat

leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina

ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Nah.1 NT Nah.2 (English) >>NT Nah.3

Powered by PhiloLogic